- TUBA
- TUBATyrrhenorum inventum, Plin. l. 7. c. 56. a tubo, seu canali, quem refert, dicta, priscis Graecis ignota fuit. Unde illos, Tubarum locô, conchis uti consuevisse, legimus, apud Hesychium, Κόχλοις τοῖς ςθαλαττίοις ἐχρῶντο, πρὸ τῆς τῶ σαλπίγγων ἑυρέσεως. Ita enim emendavit Meursius, cum antea male legeretur, Κόχλος, τοῖς θ. Idem Theocritus docet Διοοκ.Η῏ῤ ἄμυκος, καὶ κόχλον ἑλὼν μυκάϚατο κοῖλον,Οἱ δὲ ςθοῶς συνάγερθεν ὑπὸ οκιερᾶς πλατανίςτουΚόχλῳ φυϚαθέντος.Sic Virg. l. 6. Aen. v. 171.Sed tum sorte cava cum personat aequora concha.E' quibus lux Tertulliano de Pallio, ubi ait, Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare, etiam ardua fluitâsse. Pertiner huc Theognidis quoque aenigma, priscum in militi illum conchae usum exprimens,Η῎δη γάρ με κέκληκε ςθαλάςςιος οἴκαδε νεκρὸς,Τεθνηκὼς, ξώῳ φθεγγόμενος ςτόματι.Vide Io. Meursium, Notis in Lycophron. Apud Athenienses postea πυρφόροι ἀντὶ σαλπιγκτῶν, Faciferi loc ô Tubicinum, committendi proelii signum dedêre. Statius. l. 4. Theb. v. 5.Prima manu rutilam, de vertice Larissaeo,Obtrudit Bellona facem.Donec tandem Tubae prodierunt: quarum iam Aeschylus meminit in Pers.Σάλπιγξ δ᾿ ἀϋτῇ πάντ᾿ ενεῖν᾿ ἐπέφλεγεν,allusione ad priscum facum usum factâ. Tyrrhenis vero Tubarum inventum attribuit Scholiastes Euripidis in Phoenisis: et quidem aeneam Tubam a Piseo Tyrrheno primum excogitatam fuisse, tradit Plinius, Histor Natur. l. 7. c. 56. Ab his in Graeciam primum eas detulit Archidas quidam, Heraclidis auxilio profectus, teste eôdem Scholiaste: πρῶτος δὲ Α᾿ρχίδας συμμαχῶν τοῖς Η῾ρακλείδαις ἤγαγε την` Τυρσηνικην` σάλπιγγα εἰς Ε῞λληνας, ubi Τυρσηνικην` illam ab in ventoribus appellat: quemaadmodum ipse Poeta, tum in Phoenissis, tum in Heraclidis, eodem epitheto eam insignit, ἐπεὶ δ᾿ ἐσήμαναν ὄρθιον Τυρσηνικῇ σάλπιγγι, καὶ συνῆψαν ἀλλήλοις μάχην; Οῤ´θιος enim modus, excitando militum vigori idoneus. Forma veteris Tubae eadem, qualis apud Europaeeos hodie; aere nempe directô ducta, canali ad exitum latiore: quae erat militaris (Nam et alia sacrorum fuit, dispari usu et fortasse formâ.) Hinc a cornu, quod inflexum, Tuba distincta: Ovid. l. 1. Met. v. 98.Non Tuba directi, non aeris cornua flexi.Digniores quoque eâ usi olim, imo et Principes vinri illâ cecinerunt: At Homerus, licet noverit, nusquam tamen eam Heroibus tribuit, quia tum nondum in usu Graecorum. Quâ Romani usi, Tyrrhe nica fuit, similis tibiae Phrygiae, habensque orificium scissum aut fractum, acuta admodum. Modus incinendi classici hic fuit. Tubicen unus utrinque insonuit, et mox alii pariter responderunt; priores quidem ii, qui rotundô locô constituti tubis certum aliquid modulabantur, quô, ut consisterent et proelio se pararent, admonebantur milites. Tum dein omnes reliqui, qui animos irasque militum acuebant, incendebant ad pugnam. Itaque triples Tubae fuit sonus: Primus unius et singularis, qui Primipili fortasse, haud longe ab Imperatore eiusque nutu incinuit: Secundus aliquot eorum, qui in loco quodam orbiculato et fortassis editiore stabant, ad signa et aquilas: Tertius omnium aliorum per cohortes, per turmas, qui pariter iam classicum concinebant. Duo enim priores soni non nisi expediendo militi ciebantur, paulatimque eius animo et irae movendae. Quantum autem Tubae sonus, ad spiritus sanguinem que evocandum, vim habeat, nemini ignotum: Unde Romani non in Equitibus solum, sed etiam in Peditibus Tubas adhibuêre: Tympana et cuiusmodi nos vasa pulsamus, aversati, imo conviciô vulgari notantes, Tympantriba. Interim, summos bellatores Lacedaemonios, non cornuum Tubarumque signis, sed tibiarum modulis, in proeliis usos esse, refert apud Aul. Gellium, l. 1. c. 11. Thucydides: cuius rei eausam vide ibidem. Cretenses vero ad citharam dimicâsse, docet Heraclides in Politicis, ac Polybius, l. 4. Sollenni porro ritu, antequam in bellum abirent Tubicines, lustrabantur Tubae, ut dicetur infra, in voce Tubilustrium. Neque vero in bello solum Tubae usurpatae, sed et cum in sacris certaminibus denuntiandi ac declarandi Victores erant; posteriori videl. aevô: Antiquitus enim, cum Tubas nondum haberent, solâ Praeconum voce id factum. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 5. Imo Philostratus in Polemone, Η῾ δὲ ἰδέα τȏυ Πολέμωνος λόγων ςθερμὴ καὶ εναγώνιος, καὶ τορὸν ἤχουσα, ὥπερ ἡ Ο᾿λυμπικὴ σάλπιξ, At species Polemonis orationum fervens erat et pugnax, et vehementer sonans, quemadmodum Olympica tuba. Ad cuius proin cantum, Athletae, qui in curribus, ubi sorre eis assignata loca erant, steterant hactenus, postea prosiliebant. Hinc apud Virgilium in Ludis descriptis Aen. l. 5. v. 113. tubaEt tuba commissos mediô canit aggere ludos.Etiam in Funeribus adhibitas, Servius docet ad l. 5. Aen. v. 138. ubi ait: moris fuisse, ut maioris aetatis funera ad Tubam proferrentur: minoris vero ad tibias. Nempe canebant eâ Siticines, quod Tubae genus a coeterorum Tubicinum diversum fuisse, recte observavit Hieron. Magius, Miscell. l. 1. c. 13. ubi docet, Siticinum tubas coeteris fuisse latiores ac longiores, quales in antiquis sepulchris videre est exsculptas, ipsosque Siticines gravem, utpote luctui idoneum, incinere sonitum consuevisse. Vide de his praeter Magium praefatum, Io. Meursium, de Funer. c. 18. et supra in voce Siticines. Illustrium praesertim ac nobilium virorum, uti docet Casaubon. ad Sueton. Iuliô, c. 84. In pompis insuper, olim hodieque. Et quidem de Triumpho visum supra. Sed et pace inter Alexandrum III. et Firdericum Barbarossam ope Venetorum compositâ, inter coetera Veneti Ducis insignia, quibus eius maiestatem instruxit Pontifex, Tubae aegenteae eâ fini quoque illi donatae, memorantur Sabellico, l. 5. Ennead. 9. Imo et in India tubae usum mendicis esse, militari hôc clangore saris ferociter stipem poscentibus, docet P. de Valle, Itiner. Part. 4. etc. De Hebraeorum Tubis dicemus infra aliquid, ubi deTubarum Festo. Sonus Tubae clangor proprie, unde quod murmur eum Papinius dicit, l. 6. Thebaid. v. 404. carpitur a Batthio. Melos vero appellat Higinius, c. 274. ubi de tubarum inventione: Tyrrhenus, inquit, Herculis filius, ubam primus invenit, hâc ratione, quod, cum carne humanâ comites eius vescerentur, ob crudelitatem incolae — diffugerunt. Tunc ille, ubi qui ex corum numero decosserant, concha pertusa buccinavit et pagum convocavit, testatique sunt, se mortuum sepulturae dare, nec consumere. Unde tuba Tyrrhenum melos dicitur. Ubi tamen Melei legendum, quem Tyrrhenorum itidem Imperatorem tubam invenisse primum Lutatius ait, conici Casp. Barthius, Animadv. Papin. ad d. l. Clangorem autem de tuba Virgilius usurpat, l. 8. Aen. v. 526.Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor etc.Vide supra. Affinis Tubae lituus, nisi quod illa inchoando proelio, et classico, (unde tubae sonitus auditi, bellorum omina, Plir. l. 2. c. 57.) hic receptui canendo aptior: confundit tamen utrumque idem Statius, l. 11. Theb. v. 50. Buccina item, (quae quod tortuosa esset, ac in semetipsam aereô circulô flecteretur, ςτρογγύλη σάλπιγξ Graecis dicta est) et omne sonorum cornu, quae Tubae nomine nonnumquam Veteribus venire, docer Barthius praefatus ubi supra; Vide eum ad eundem Poetam, alibique passim, uti de Tubis plura, apud Scholiasten Sophocilis, initiô Aiacis. Tubarum 6. apud Antiquos genera, ex Eustathio. 1. Quam Minerva invenit; quae ab Argivis hôc cognomentô culta, Σάλπιγξ Α᾿θηνᾶ. 2. Apud Aegyptios, quam Osiris reperit, quaeque χνούνη ipsis dicebatur, et in sacrificiis adhibebatur. 3. Gallica, conflatilis, non nimis magna; os habebat deformatum in bestias et canalem plumbeum, in quem inspirabant Tibicines atque acuti erat soni: Gallis dicta Carnyx. 4. Paphlagonica, cuius os effigie bovis, gravi mugitu, sursum inflanda. 5. Medica, e calamo tubam habens, gravi sonô. 6. Tyrrhenica, Phrygiae tibiae similis, orificiô scissô, acuta valde: quam ad Romanos a Tyrrhenis delatam dixêre, Vide quoque de Tuba longa. supra in Siticines et de Helegeo, primo Tubae in ventore, Palaephatum et Pausaniam, l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.